monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 9, 2, 27
Sed ne hoc genus furoris protegere videar, in Flaminino tumidissime dixit MURREDIUS: praetorem nostrum in illa ferali cena saginatum meretricis sinu excitavit (ict)us securis. et illud tetracolon: serviebat forum cubiculo, praetor meretrici, carcer convivio, dies nocti. novissima pars sine sensu dicta est, ut [in] impleretur (numerus); quem enim sensum habet 'serviebat dies nocti'? hanc ideo sententiam rettuli, quia et in tricolis et in omnibus huius generis sententiis curamus, ut numerus constet, non curamus, an sensus. omnia autem genera corruptarum quoque sententiarum de industria pono, quia facilius et quid imitandum et quid vitandum sit docemur exemplo.